MYRRHA

MYRRHA
I.
MYRRHA
Graece μυῤῤὶς, herba est, simillima cicutae, caule foliique et folre, minor tantum et exilior, cibo non insuavis, Plin. l. 24. c. 16. sic dicta, διὰ τὸ μυρίζον καὶ ἐυῷδες, ob suavem eius fragrantiam, quam radice praefert. Dioscorides, ῤίζαν δὲ ἔχει ὑπομήκη, ἁπαλὴν, περιφερῆ, ἐυῴδη. Unde μυρὶς melius scribitur. Certe μυρίζουσαν eam voluit dicere Plin. cum myrizem quoque appellatam esse ait, d. l. Idem cum geranio eam perperam confundit, l. 26. c. 11. utidocet Salmas. ad Solin. p. 707. Coeterum myrrham quoque florem odoratum coronariis adnumerari, scribit Paschalius. Certe coronas hinc fuisse nexas, planum fit ex Athenaeo l. 5. quô auctore Demetrius fil. quottidie magnam hominum multitudinem conviviô exceptam multis rebus donabat; In quibus erant coronae e ture ac myrrha, cum aurei monilibus hominis longitudine, locô lemniscorum ac taeniarum. Vide eum Coronar. l. 3. c. 17. Verum non de herba aut flore huius nominis, sed de myrrha stacte, seu lacrima arboris, de qua supra dictum, locum Athenaei potius accipiendum, varia suadent, Namque Rex ille, qui sua potius profundebat, quam donabat, convivis quam pretiofissima quaeque donari voluit. Addit e ture et myrrha, quae aromata frequenter etiam in Sacris iungunturi. Notum insuper, convivialibus coronis, eruditiore iam luxuriae paratu, addi unguenta consuevisse, quibus eae aut irrorarentur aut etiam mergerentur; ut gratiae florum, quae aspectum pascit, accederet olfactus voluptas. Quii mos unguenta cum coronis miscendi usque eo percrebuit, ut vix unquam harum sine unguentis mentio fiat. Horatius Carmin. l. 3. od. 14. v. 17.
I pete unguentum, puer, et coronas.
Vide eundem l. 2. od. 7. et l. 3. od. 29. Clementem Alexandr. Paedagog. l. 2. c. 8. Athenaeum l. 15. Alios, laudatos Paschalio, ubi supra l. 2. c. 4. Nisi mavis de myrrha thyminamate id intellectum, cuius ut et thuris odoribus coronae illae perfundi potuêre. Euripides certe aethereum eius nidorem vocat, Troad. Actu 4.
———— σμύρνης αἰθερίας τε καπνόν.
Et fumum eius usque ad Phoebum ascendere, alibi dicit etc. Vide supra.
II.
MYRRHA
Graece σμύρνη, aroma, inter munera DOMINO nostro a Magis oblata, memoratur Matthaei c. 2. v. 11. Καὶ ἀνοίξαντες τοὺς θησαυροὺς αὐτῶν, προσήνεγκαν αὐτῷ δῶρα, χρυσὸν καὶ λίβανεν καὶ σμύρναν. Et cum aperuissent thesauros suos, obtulerunt ei dona, aurem, et tus et myrrham. Pro more videl. Orientalium, qui non solebant comparere sine munere coram suis Regibus illisque, quibus honorem vel debebant, vel habebant. Et quidem myrrham Christo, ut homini morituro et resuscitando; sicutarum, ut Regi, tus, ut Deo; oblatam fuisse, Poetarum Christianorum Prudentii, Iuvenci, Sedulii mens fuit. Alii uti aurum, pellendae paupertati; tus, foetori loci; sic myrrham, consolidandis teneris infantis membris oblata contendunt. Quae suo loco
relinquimus. Hoc certum Myrrham, corpora a purtredine conservare; unde Ioannis c. 19. v. 39. myrrham adfert Nicodemus, ad condiendum Domini corpus. Sed et per Myrrham amaritudines ingentes fuisse designatas dicere possumus, quibus Christus in statu Exinanitionis suae obnoxius fuit; quum myrrha in signiter ama. ra sit; unde non sine causa milites dicuntur exhibuisse Christo τ῏ενον ἐσμυρνισμένον, vinum myrrhatum, Marci c. 15. v. 23. Imo et allegoria hinc duci posset, ad insignem Christi suaveolentiam et fragrantiam: Myrrha enim, Lemnoô teste, mire odorata, etsi insiganiter amara sit. Hinc madents myrrhâ crines, apud Virgilium Aen. l. 12. v. 100. Illaque proin non tantum adhibita ad thymiamasacrum, Exodi c. 30. v. 23. sed etiam puellae, copulandae Ahasvero, sex ante mensibus se oleô myrrhinô inunxosse leguntur, Esther. c. 2. v. 12. Sic myrrhâ Sponsi vestimenta inuncta dicuntur, Psalmo 45. v. 9. ob odorem eis fragrantissimum, qui ab illo ad omnes se diffundit, qui illius sunt. Eôdem sensu myrrhae mentio, in Cantic. c. 1. v. 13. Amicus meus mihi, ut fasciculus myrrhinus, inter ubera mea pernoctans. Et c. 3. v. 6. Quaenam est illa, ---- suffumigata myrrhâ et ture? etc. Vide Frid. Spanhemium Dub. Euangelic. de Muneribus Magorum. Erat autem odoratior Myrrha, quae aridior, cuius pretium ait Plin, fuisse quaturodecim denarios. Duplex scil. myrrha fuit, alia ςτακτὴ seu χριςτὴ, i. e. liquida, alia θυμιατὴ, odoraria, quae dura et arida. Et quidem ex myrrha, quae lacrimam arboris proprie indigitat, collecta et contusa parsliquidior, quae exprimebatur arte, ςτακτὴ vocata est, quae et unguentum per se faciebat, ἔλαιον hinc et μύρον Theophrasto: pars altera, quae remanserat, et unde ςτακτὴ expressione eliquata fuerat, πλαςτὴ est dicta; quod in offas convolveretur. Id enim πλαςτὴ et ἀνάπλασις significat, uti discimus ex Dioscoride de Myrrhae generibus. Sicque, uti storax et alia gummium odoratorum genera, in massa afferebatur, et in pellibus hir cinis ac saccis: myrrhae nomen peculiariter sibi apud Graecos vendicans. Quae causa, quod stacten a myrrha distinguat Hesych. Στακτὴ, τὸ ἐκ σμύρνης γινόμενον. Et alibi, ἰσοςτάσιον μύρον, ἢ ςτάκτη, ἢ σμύρνα. At latini Myrrham κατ᾿ ἐξοχὴν vocant stacten Graecorum. Virg. loc. cit.
——— Vibrati calidôferrô, murrâque madentes.
Propert. l. 1. Eleg. 2. v. 2.
Aut quid Oronteâ crines perfundere myrrhâ?
Varro quoque, Magistratus myrrhâ atqze unguentis unguntur etc. Coeterum optimam Myrrham gustu probari dicit Theophrastus, ut sit nimirum leniter amara, utque non sit varii coloris, sed πανταχόθεν ὁμόχρους. Ipsa vero arbor humilis admodum, nec ultra quinque cubita affurgens, similis spinae Aegyptiae, contortô caudice, lentisci speciem habet, circa Saba et Atramota, (ubi ligno eius in cibis condiendis utuntur) frequens: Qua de vide pluribus agentem Plinium l. 12. c. 15. et 16. et Solin. c. 33. castigatos a Salmasio Exercitationibus Plinian. p. 512 et seqq. uti de herba, cuius radix nidorem τῆς σμίρνης, myrrhae, refert, infra voce Smyrnium.
III.
MYRRHA
filia Cynarae Cypriorum regis, quae patris sui nefandô amore flagrans, nutricis auxiliô cum eo concubuti, peperitque Adonim filium: Pater vero cum illud nefas cognovisset, filiam suam gladiô interficere voluit: sed illa fugiens per Arabiam, deorum commiseratione in arbusculam sui nominis commutata est, vide Cynaras, et Adonis.
IV.
MYRRHA
seu potius Murra, Graece μύῤῥα, melius μόῤῥα, lapis, unde pocula murrena et murrina, Graece μύῤῥινα. Erant enim qui myrrhina a myrrha aromate deducunt et do myrrha facta
interpretantur: ita autem Graecis ἀπὸ τῆς σμύρνης, myrrha, σμύρνεια aut σμύρνια dicenda essent: atqui μόῤῥαν hunc lapiderm passim vocant. etiam qui disertissime scribunt, atque atticissant. Pavian. in Arcadicis: Α῎λλως μέν γε καὶ κρύςταλλος καὶ μόῤῥα καὶ ὅςα ἐςτὶν ἀνθρώποις, ἀλλὰ λιςθοποιούμενα, καὶ τῶ σκευῶν τὰ κεράμεα. Ubi, uti κρύςταλλος Pausaniae, unde crystallma pocula, ita et μιόῤῥα lapisipse, unde pocula murrea et murrina. Latini murram appelant, Martial. l. 10. Epigr. 80. et Stat, in Coma Earini. Ita enim ubique legendum, non myrrha: Graeci, ut dictum, μόῤῥαν et μόῤῥινα: Arriano λιθία μοῤῥίνη.Sed nec minore sunt in errore, qui murrina Veter. ex onychiis gemmis factitata fuisse, sibi persuadent. Ut enim alia omittantur: Si murrina Veter. ex onyche fierent, cur murrina vocatasunt, aut quae huius appellationis ratio? Cur dein murrina ab onychinis ubique distingunt. Lamprid. certe in Heliogabalo, c. 32. in murrinis et onychinis minxit. Vero propius est, antiqua murrina esse porcellanea nostra, quôcumque moô hodie fiant. Qud enim ex luto quodam albo et in formacibus cocto, apud Chinas, porcellanes vasa hodierna fieri contendunt, nihil prohibet, quin Verter. murrina fuerint. Nam quod Verter. quidam lapidem esse murram scripserunt, alii humorem sub terra densatum, certe exeo patet, ignorâsseillos, quid essent aut quomodo fierent haec pocula. Quemadmodum Sericum omnis antiquitas passiim habuit et gestavit; cum tamen nemo tum nosser, quomodo id proveniret et quâ fericum arte: donec sub Iustiniano demum cognitum est, vermes sericum apud Seres nere, non ex foliis arborum lanuginosarum depecti, quod hactenus ereditum. Meminit quidem Arrianus τῆς μυῤῥίνης, quae in Diospoli fiebat: Sed cave putes intelligi, de illa preriosa murra, quae ex Cqrmania et India advehebatur; vitrum murrinum accipiendum, quod in Diopspoli Aegypti, ad imitationem murrinorum, fiebat. Sic enim is, Καὶ λιθίας ὑαλῆς πλείονα γένη καὶ ἄλλης μυῤῥίνης τῆς γινομένης εν Διοσπόλει; ubi dicit aliud murrinum, ad distinctionem veri. Nisi potius legendum, καὶ ὑαλῆς μοῤῥίνης, et vitri murrini: cuius Plin. meminit, ut et opsidiani, quod etiam imitabatur lapidem Opsidianum in Aethiopia inventum, quem Graeci ὀψιανὸν vocabant, quod nigerrimi esset splendoris et imiagines redderet, ut ὄψις et oculi pupilla etc. De utrisque tam crystallinis quam murrinis, frigidi potûs esse, dixit Plin. adeoque calidum pati non posse, intellexit. Contra Martialis, de murrinis, calido potui ea convenire, existimavit, sub lemmate Murrinorum l. 14. Epige. 113.
Si calidum potas, ardenti murra Falerno
Convenit, et melior fit sapor inde mero.
Certe si contrariae causae crystallum et murram faciunt, frigus et calor, contrariis etiam affectibus censeantur oportet. Unde si crystallus, ideo caloris impatiens, quia ex gelu vehementiore creta sit, necesse est, ut murrina, quqe calore densantur sub terra, iuxta eandem rationem calido potuii ferendo potius, quam firgido, apta videantur. Verum nec Verteres sais explorate videntur novisse, quâ ratione formarenturm murrina, quôve modô fierent: et scripsêre nonnulli, crystallum non frigore, sed calore densari: quod aliis relinquit dispiutandum et Plinium cum Martiali conciliandum, Salmas. ad. Solin. p. 203. 201. Vide quoque supra, ubi de Murra et Murrhinispoculis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Myrrha — Myrrha …   Википедия

  • Myrrha — (Smyrna), Mutter des Adonis, sd …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Myrrha — Myrrha, Mutter des Adonis (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Myrrha — Myrrha, Myrra griechischer Name, Bedeutung: Myrrhe. Bekannt aus den »Metamorphosen« des Ovid …   Deutsch namen

  • Myrrha — {{Myrrha}} Tochter des Königs Kinyras, von ihrem Vater Mutter des Adonis**, in einen Myrrhenbaum verwandelt. Adam Elsheimers Gemälde ›Die Geburt des Adonis‹ (um 1600, Frankfurt am Main, Städelsches Kunstinstitut) setzt beim Betrachter die… …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Myrrha — This article is about the Greek myth. For other uses, see Myrrha (disambiguation) …   Wikipedia

  • Myrrha — Die Geburt des Adonis Myrrha (griechisch Μύρρα) auch Smyrna, ist eine Gestalt der griechischen Mythologie. Sie ist die Mutter von Adonis. Es existieren verschiedene Versionen der Geburt von Adonis: In einer Version, die in Fabel 58 des… …   Deutsch Wikipedia

  • Myrrha — Pour les articles homonymes, voir Myrrha (homonymie). La naissance d Adonis, gravure pour le livre X des Métamorphoses d Ovide Dans la …   Wikipédia en Français

  • Myrrha (disambiguation) — Myrrha is the mother of Adonis in Greek mythology. Myrrha may also refer to 381 Myrrha, a very large main belt asteroid. Libythea myrrha, a butterfly of India. Myrrha (beetle), a genus of ladybug beetles. Myrrha octodecimguttata a species of… …   Wikipedia

  • Myrrha (beetle) — Myrrha Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”